Galatas 4:29
Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. + 4.29 Persequebatur. Non puto nos de facili invenire posse ubi Ismæl persecutus fuerit Isaac, sed tantum illud, quod cum filius Ægyptiæ luderet cum Isaac, indignata sit Sara.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 23:34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: + 23.34 Sapientes. Qui sciunt quem proferant sermonem. Scribas. In lege peritos.
John 15:9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
Romans 8:13Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. + 8.13 Si autem Spiritu. Vel Spiritu sancto vel nostro: quod tamen non est, nisi agente Spiritu sancto.
Galatians 5:11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. + 5.11 Ego autem. Imponebatur a pseudo, quod Paulus alibi circumcisionem prædicaret, sed non eis facile sententiam suam aperire vellet. Quid adhuc persecutionem. HIER. Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Judæis, eo quod doceret eos, qui de gentibus crediderant in Christo, non debere circumcidi. Scandalum crucis. Scandalum erat Judæis prædicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si vero admitteret circumcisionem, non esset eis scandalum, et pacifici essent.
1 Thessalonians 2:14vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: + 2.14 Vos enim imitatores, etc. Multa dixit contra pseudo: jam ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur, hortatur.