Galatas 4:31
Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. + 4.31 Qua libertate. Libertas qua liberati sumus a Christo, est peccatorum remissio, et fidei per dilectionem operantis justificatio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So then, brethren, we are not children of the bondwoman, but of the free.
In Context
Cross References
John 8:36Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
Galatians 5:13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. + 5.13 Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.
1 John 3:1Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. + 3.1 Videte, etc. Advertite diligenter quantis et qualibus donis ostenderit Deus erga nos paternam charitatem. Dedit enim ut in hoc sæculo nomine et actu nominaremur filii Dei, et in futuro simus, possidendo hæreditariam beatitudinem. Dedit. Ad hoc Deus dedit charitatem ut eum amare noverimus et possimus, non tamen ut dominum servi, sed ut patrem filii. Unde dicitur: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..