The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 4 › Galatas 4:9

Galatas 4:9

Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? + 4.9 Imo cogniti estis. Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura; unde: Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam Psal. 62., id est, vidisti me, ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est, cognitionem sui nobis præstat. Non enim a nobis est, quod novimus eum, ab æterno quidem novit: sed tunc cognoscere dicitur, quando ut ea cognoscantur, facit. Infirma. Vere lex est egenum elementum: quia perfecte non justificat. Egena. Quia quantum juvat, non per se, sed respectu gratiæ facit. Egena elementa dicuntur quæ sui invicem egent ad regendum mundum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But now, after that ye have known God, or rather are known of God, how turn ye again to the weak and beggarly elements, whereunto ye desire again to be in bondage?

In Context

8Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.

10Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. + 4.10 Dies. Dies observant qui dicunt: Hodie non est aliquid incipiendum. Menses. Qui cursus lunæ perscrutantes dicunt: Tali luna non est aliquid inchoandum: ii menses observant et colunt. Tempora. Ut cum dicunt: Modo est initium veris. Et annos. Cum dicunt: Novus annus est. Sed nulla debet suspicio esse harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid simpliciter sub Dei devotione fit.

Read all of Galatas 4

Cross References

1 Kings 8:43tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi.

Psalms 1:6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] + 1.6 Quoniam novit Dominus, etc., Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.

Proverbs 2:5tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, + 2.5 Tunc intelliges. Timorem amicabilem, etc., usque ad sed etiam scientiam ipsius divinitatis quæ perpetuo beatum facit invenies.

Habakkuk 2:14Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.

Luke 5:38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. + 5.38 Sed vinum. Fragilitas humanæ conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quæ accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et ærugo consumit: semper ergo sint pleni.

John 10:27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 4:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 4:8Galatas 4Galatas 4:10 →