The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 5 › Galatas 5:12

Galatas 5:12

Utinam et abscindantur qui vos conturbant. + 5.12 Utinam abscindantur. Ipsi vos conturbant, sed utinam abscindantur, non carnaliter, sed vim generandi perdant in vobis, vel in aliis nihil proficiant non solum circumcisi sed abscissi, ut nullam omnino generandi potentiam habeant, et merito hoc opto ne vos redigant in servitutem legis: Vos enim vocati estis a Deo in libertatem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I would they were even cut off which trouble you.

In Context

11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. + 5.11 Ego autem. Imponebatur a pseudo, quod Paulus alibi circumcisionem prædicaret, sed non eis facile sententiam suam aperire vellet. Quid adhuc persecutionem. HIER. Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Judæis, eo quod doceret eos, qui de gentibus crediderant in Christo, non debere circumcidi. Scandalum crucis. Scandalum erat Judæis prædicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si vero admitteret circumcisionem, non esset eis scandalum, et pacifici essent.

13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. + 5.13 Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.

Read all of Galatas 5

Cross References

Genesis 30:34Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis.

Exodus 30:33Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.

Joshua 7:12Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est.

John 9:34Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. + 9.34 In peccatis natus est totus. Id est, cum clausis oculis, quod dicunt esse pro peccatis parentum, sed Christus totum sanat, extra oculos, intus cor aperit. Et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Toties interrogando ut discerent, magistrum fecerant, sed ingrati docentem projecerunt. Sed quia expulsus, magis factus est Christianus.

Acts 5:9Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. + 5.9 Quid utique, etc. Increpative dictum? vel sic distinguendum: quid? quasi: Quid est hoc: deinde sibi ipse respondet et dicit: Utique convenit inter vos tentare Spiritum Domini? Tentare, etc. RAB. Tentatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit ejus scientia. Sepelierunt. ID. Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant, ut de prævaricatoribus exempla capiant, quibus in crimine simul et morte et sepultura meritum, æquale fecerat consortium.

Acts 15:24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, + 15.24 Evertentes animas. In Græco: Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 5:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 5:11Galatas 5Galatas 5:13 →