The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 5 › Galatas 5:15

Galatas 5:15

Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. + 5.15 Comeditis. Vel criminamini, id est, crimina vobis invicem imponentes. Ne abinvicem consumamini. Per schisma Christianæ religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione charitatis hoc eorum vitium tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiæ et perniciosa inter eos jurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if ye bite and devour one another, take heed that ye be not consumed one of another.

In Context

14Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. + 5.14 Omnis enim lex. Nam et illa quæ ad bonos mores pertinent, et illa quæ in sacramentis sunt (cum bene a liberis intelligantur, nec carnaliter observantur a servis) ad charitatem referantur necesse est. Diliges proximum. Hoc scriptum est in Levitico Levit. 19., in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint præcepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetæ, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur; et ideo in hoc præcepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus: Qui enim non diligit proximum suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? I Joan. 4. Cum igitur utrumque præceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare. Sicut teipsum. Non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui digit iniquitatem. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam Psal. 10..

16Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. + 5.16 Dico autem in Christo, etc. Ostendit quam sufficiens sit fides Christi sine lege, quia per eam carnem vincunt et ejus opera, et sequuntur spiritum; quasi dicat: Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per charitatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo, et nunquam aliter. Non perficietis, etc. Non ait non feceritis vel non habueritis quia ea non habere non poterant, sed non perficietis, id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis.

Read all of Galatas 5

Cross References

Judges 9:44cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem: duæ autem turmæ palantes per campum adversarios persequebantur.

Isaiah 9:20Et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen; simul ipsi contra Judam.

Isaiah 11:13Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. + 11.13 Et auferetur, etc. ID. Quando Isaias hoc prædicebat, inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat, credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate charitatis.

1 Corinthians 3:3Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?

2 Corinthians 11:20Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. + 11.20 Cædit. Id est, decipit. In faciem cæditur is, in cujus os injuria irrogatur. Hoc faciebant quidam Judæi qui eo quod essent de genere Abrahæ, detrahebant illis, eo quod essent incircumcisi et se præferebant, nobilitatem carnis sibi vindicantes: quos Corinthii tolerabant, et Apostolo præferebant.

Galatians 5:26Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. + 5.26 Inanis gloriæ. Inanis gloriatio est velle vincere ubi præmium non est. Invidentes. Sciendum quia, cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidiæ tota sua viscera serpens concutit, et in hac imprimenda malitia quasi postem movit. Zelus iste modum non habet permanens jugiter sine fine, cum alia scelera finiantur. Quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit. Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rabida, et effrenata convicia, et manus ad violentiam prompta; et si gladio interim vacua, odio tamen furiatæ mentis est armata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 5:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 5:14Galatas 5Galatas 5:16 →