The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 5 › Galatas 5:17

Galatas 5:17

Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. + 5.17 Caro enim concupiscit, etc. Caro dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire, et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat, et per oculum videat. Caro enim nihil, nisi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima car nali concupiscentia spiritui reluctatur. Ipsius enim carnalis concupiscentiæ causa non est in anima, ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the flesh lusteth against the Spirit, and the Spirit against the flesh: and these are contrary the one to the other: so that ye cannot do the things that ye would.

In Context

16Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. + 5.16 Dico autem in Christo, etc. Ostendit quam sufficiens sit fides Christi sine lege, quia per eam carnem vincunt et ejus opera, et sequuntur spiritum; quasi dicat: Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per charitatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo, et nunquam aliter. Non perficietis, etc. Non ait non feceritis vel non habueritis quia ea non habere non poterant, sed non perficietis, id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis.

18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. + 5.18 Quod si Spiritu ducimini, etc. Ex quo apparet eum Spiritum sanctum non habere qui sub lege est, non dispensative, sed vere. Non estis sub lege. Hoc commodum jam habetis, ideo hæc pars eligenda. Hos damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lex, non implentes legem dum nescientes gratiam de se præsumunt. Porro sub lege est, qui timore, non amore, abstinet a malo, reus in voluntate. Hæc lex timorem incutit, non amorem.

Read all of Galatas 5

Cross References

Psalms 51:10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. + 51.10 Ego autem, etc. Ibid. Quomodo contra eum bonus se habeat. CASS. Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariæ partis: ecce perfecta demonstratio. Oliva fructifera. AUG. Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judæi, et insertus est oleaster de gentibus. CASS. Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est præ consortibus suis. In æternum et in sæculum sæculi. AUG. Quod dixit in æternum, repetit in sæculum sæculi: ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni cœlorum. 1

Psalms 119:4Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. + 119.4 Sagittæ. AUG. Verbis Dei sagittatur cor, etc., usque ad ut sit purus locus ædificio Dei. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 5:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 5:16Galatas 5Galatas 5:18 →