Galatas 5:18
Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. + 5.18 Quod si Spiritu ducimini, etc. Ex quo apparet eum Spiritum sanctum non habere qui sub lege est, non dispensative, sed vere. Non estis sub lege. Hoc commodum jam habetis, ideo hæc pars eligenda. Hos damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lex, non implentes legem dum nescientes gratiam de se præsumunt. Porro sub lege est, qui timore, non amore, abstinet a malo, reus in voluntate. Hæc lex timorem incutit, non amorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But if ye be led of the Spirit, ye are not under the law.
In Context
19Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
Cross References
Psalms 25:4Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. + 25.4 Non sedi. CASS. Complacui in veritate, quia non sedi. Odivi, quod est vitare mala. Et lavabo, quod est agere recta. Vani. CASS. Vani qui de caducis rebus laborant; impii hæretici, qui Scripturas pervertunt: illi superflua quærunt, hi venenosa. 1
Psalms 143:8quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 1
Isaiah 48:16Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. + 48.16 Misit me. ID. Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit.
John 16:13Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. + 16.13 Omnem veritatem, etc. Promittit quod totum facturus est Spiritus, non quod in hac vita totum compleatur. A semetipso, etc. AUG. Quia non est a seipso, quia solus Pater, etc., usque ad semper scivit, scit et sciet.
Romans 7:4Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. + 7.4 Per corpus Christi. Quia Christus fuit impletio et veritas: legalia vero figura et umbra Christi fuerunt, et eorum quæ in Christo impleta sunt.
Romans 8:14Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. + 8.14 Aguntur. Aguntur dicit, non reguntur. Plus est enim agi quam regi: agi enim dicimus aliquem, quasi vix aliquid agentem; regi autem quasi jam aliquid agentem, qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur, non quod nihil per se, sed quod, ut aliquid agant, impetu gratiæ impelluntur. AUG., lib. de Correp. et Grat., c. 2. Non se itaque fallant qui dicunt: Ut quid nobis, etc., usque ad accepisse se gaudeant.