The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 5 › Galatas 5:2

Galatas 5:2

Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. + 5.2 Si circumcidamini. Circumcisio et cætera legalia ita natis et institutis non sunt noxia, licet non necessaria, magis noxium erat prohibere quasi noxia. Gentiles vero ad talia non sunt cogendi. Sed si nolunt eis congruere, ut Timotheus, non sunt prohibendi, sed si in his confidunt, sunt perditi; licet his ergo illa tenere ne videantur improbata potius quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittenti Christi, instituta, aut adhuc promittere, sed cessando jam patent signa futuri fuisse, quæ cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, I Paul say unto you, that if ye be circumcised, Christ shall profit you nothing.

In Context

1State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

3Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. + 5.3 Debitor est. Hoc ideo ait, ut terrore tam innumerabilium observationum quæ in lege scriptæ sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Judæi, nec patres eorum implere potuerunt, sicut Petrus ait, abstinerent ab his quibus eos aliqui subjicere cupiebant.

Read all of Galatas 5

Cross References

Acts 15:24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, + 15.24 Evertentes animas. In Græco: Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus.

Romans 9:31Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. + 9.31 Isræl. Isræl vero secutus est legem quasi retro, quia nunquam attingit spiritualem intelligentiam. Sectando justitiam. Lex Moysi est lex justitiæ, si bene sit intellecta. Vel sectando justitiam legis, id est quæ est ex timore pœnæ, non amore justitiæ, non pervenit, etc.

1 Corinthians 16:21Salutatio, mea manu Pauli.

Galatians 2:3Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi:

Galatians 5:6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. + 5.6 Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.

1 Thessalonians 2:18quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas. + 2.18 Sed impedivit. Quod Deus impediri permiserit, ad majorem coronam istorum est, quia steterunt eo absente.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Galatas 5:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Galatas 5:1Galatas 5Galatas 5:3 →