The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 5 › Galatas 5:22

Galatas 5:22

Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, + 5.22 Charitas. Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the fruit of the Spirit is love, joy, peace, longsuffering, gentleness, goodness, faith,

In Context

21invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. + 5.21 Regnum non Dei consequentur. Nullus medius locus est, ut non sit in supplicio, qui non erit in regno.

23mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

Read all of Galatas 5

Cross References

Psalms 1:3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. + 1.3 Et erit. Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, Beatus vir. Sed in lege. Et erit. Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Tanquam lignum. Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Lignum. Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. Aquarum. AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7., et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: Aquæ multæ populi multi, quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. Dabit. Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Et folium. Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Et omnia. Ibid. Quid per singula. 1

Hosea 14:8Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani.

Matthew 12:33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. + 12.33 Aut facite. Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli. Aut facite, etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, prædicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribæ et Pharisæi: et cæteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, hæresis et hujusmodi.

Luke 13:9et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. + 13.9 Et si quidem. Cum pœnitentiæ ordo exigeret, ut apponeret, reservabitur vel aliquid tale, nihil tamen subjunxit, sed suspendit sententiam. Sin autem. Scilicet, non fecerit fructum, continue judicium venturæ damnationis annexuit, quia procliviores ad negandum quam ad credendum videbat.

John 15:5Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. + 15.5 Ego sum, etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: Ego sum vitis, vos palmites. Mihi quasi viti adhærentes. Qui manet in me. Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. Et ego in eo. Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. Hic fert. Et si secundum hominem Christus est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset.

Romans 5:1Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: + 5.1 Ex fide. Superius dixit, justificati gratis per gratiam, ne ipsa fides superba sit. Non dicat fidelis: ut merear justificationem, habeo fidem: respondetur enim ei: quid habes quod non accepisti? Pacem habeamus, qui ei reconciliati per ministrum gratiæ Christum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 5:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 5:21Galatas 5Galatas 5:23 →