The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 5 › Galatas 5:23

Galatas 5:23

mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Meekness, temperance: against such there is no law.

In Context

22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, + 5.22 Charitas. Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48..

24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. + 5.24 Qui autem. Quasi dicat: Contra malos posita est lex; bonis autem posita est crux. Quod ita ait: Qui autem, etc., carnem suam crucifixerunt, etc. Congruit nostræ devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis et præceptis justitiæ, ut Christus in cruce clavis confixus fuit.

Read all of Galatas 5

Cross References

Acts 24:25Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: + 24.25 Tremefactus, etc., et sperans. ID. Sic junge: tremefactus et sperans, pro his duobus dimisit eum liberæ custodiæ, præ timore Dei et spe pecuniæ.

1 Timothy 1:9sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,

Titus 2:2senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: + 2.2 Senes ut sobrii sint. CHRYS. Habet senectus vitia quædam propria, et morbos quibus juventus caret. Et ipsa quoque senectus morbus est, inest illi tamen præterea segnities quædam ac tarditas, oblivio profunda, obtusio sensuum et iracundia. Sunt enim plurima quæ in hujusmodi ætate vix fieri patiantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 5:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 5:22Galatas 5Galatas 5:24 →