Galatas 5:24
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. + 5.24 Qui autem. Quasi dicat: Contra malos posita est lex; bonis autem posita est crux. Quod ita ait: Qui autem, etc., carnem suam crucifixerunt, etc. Congruit nostræ devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis et præceptis justitiæ, ut Christus in cruce clavis confixus fuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they that are Christ’s have crucified the flesh with the affections and lusts.
In Context
23mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
Cross References
Romans 8:9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. + 8.9 Si tamen. Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectæ fidei, sed spes est perficiendi. Spiritus Dei. Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi.
Romans 13:14sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
1 Corinthians 15:23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. + 15.23 Unusquisque. Ordines exponit, ut de re certa: et tempora quando factum sit, et quando futurum sit, ut resurgant mortui. Deinde qui sunt. Alia littera: Deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, scilicet resurgent. Itaque qui in Christum credunt, et minus eo digni sunt, resurgent posteriores tempore, et dignitate minores. Et qui sint Christi, exponit subdens: Qui in adventu ejus crediderunt, etc.
Galatians 3:29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. + 3.29 Ergo Abrahæ semen estis. Semen Abrahæ dictus est Christus: ubi legitur quod promissiones dictæ sunt Abrahæ, et semini ejus. Hic autem semen Abrahæ dicti sunt filii Christi, id est, omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahæ, corporaliter sentiendum est: quod scilicet ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahæ, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.
Galatians 5:20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
1 Peter 2:11Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, + 2.11 Charissimi. ID. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, etc., usque ad libertas vitæ remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula. Tanquam advenas. Eo minus animum terrenis rebus supponite, quo vos patriam in cœlis habere meministis. Reprobi hic habent patriam, cujus desideriis inhiant, ideo relegabuntur in perpetuum exsilium, carentes voluptatibus.