Galatas 5:25
Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. + 5.25 Si spiritu vivimus. Quod communiter supra dixit, ad istos quibus scribit retorquet, et se eis connumerat, per hoc ostendens, se non dicere eis quod ipse non velit servare. Quasi dicat: Non dico vobis aliquid quod et facere ipse nolim.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If we live in the Spirit, let us also walk in the Spirit.
In Context
Cross References
Romans 8:2Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. + 8.2 Lex enim spiritus. Hic ostendit per quid gratia liberet, scilicet per Spiritum sanctum, quia lex spiritus. Est Spiritus sanctus qui docet quid sit agendum, et quid non qui est dator vitæ, et hoc per Christum qui dat Spiritum: et quomodo in Christo exponit.
Romans 8:10Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. + 8.10 Corpus quidem. Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animæ, cum inquit: Anima quæ peccavit, etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quæ fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quæ est ex Spiritu sancto. Mortuum, ait, non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale fuit, scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori: modo mortuum dicitur propter peccatum, id est quod est necesse mori. Propter peccatum vitandum, reservatur hæc infirmitas, ut exinde peccare magis timeat.
2 Corinthians 3:6qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. + 3.6 Qui et idoneos. Hic commendat se per dignitatem officii, scilicet Evangelii, præferens se non solum pseudoapostolis qui carnales observantias prædicant, sed et ipsi Moysi ministro legis.
1 Peter 4:6Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. + 4.6 Propter hoc enim et mortuis evangelixatum est. BEDA. Tanta cura est Deo nos mortificari carne, etc., usque ad ut ratio ipsorum damnet mala in impiis.