The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 5 › Galatas 5:9

Galatas 5:9

Modicum fermentum totam massam corrumpit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A little leaven leaveneth the whole lump.

In Context

8persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.

10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. + 5.10 Confido. Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reversuros. Conturbat. Ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales. Quicunque. Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiæ principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiæ. Quocirca arbitrandum est hæc de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judæa venerat, vel ex Pharisæis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas æstimatus, ut portet judicium Ecclesiæ perturbatæ.

Read all of Galatas 5

Cross References

Matthew 16:6Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. + 16.6 A fermento. Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.

Mark 8:15Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.

Luke 13:21Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum. + 13.21 Quod acceptum, etc. Mulier Ecclesia, cujus farina sumus, quotquot timoris et spei exercitio quasi mola superiore et inferiore conterimur, ut unus panis multi simus in Christo. Abscondit ergo Ecclesia fermentum dilectionis in farinæ sata tria, quia præcipit ut diligamus Deum toto corde, tota anima, tota virtute.

1 Corinthians 15:33Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. + 15.33 Nolite seduci, etc., a pseudo; qui de medicina quærunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciant. Corrumpunt bonos mores, etc. THEODOR. Bonos hic leves vocavit qui facile decipiuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 5:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 5:8Galatas 5Galatas 5:10 →