The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 6 › Galatas 6:10

Galatas 6:10

Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. + 6.10 Dum tempus. Tempus seminandi est præsens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde: Operamini dum dies est: veniet nox quando jam nullus poterit operari Joan. 9.. Ad omnes. Omnibus impendenda est misericordia. In quo præponendi sunt justi qui sunt ex fide. Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus: Benefacite his qui oderunt vos. Diligite inimicos vestros Luc. 6.; quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As we have therefore opportunity, let us do good unto all men, especially unto them who are of the household of faith.

In Context

9Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. + 6.9 Non deficiamus. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad præmium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Tempore enim. Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo præstat.

11Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. + 6.11 Videte autem. Postquam ad moralia opera exhortatus est, redit ad illud unde prius agebatur: ne scilicet legales observantiæ teneantur. Ne quis autem sub nomine ejus fallat incautos, cavet finem epistolæ manus suæ annotatione complens. Ab hoc enim loco sua usque ad finem descripsit.

Read all of Galatas 6

Cross References

Psalms 37:3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. + 37.3 Sagittæ. AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ. Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi. 1

Proverbs 3:27[Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. + 3.27 Noli prohibere benefacere eum qui. Quia supra diligenter legem Domini et consilium observare monuit, et æternam requiem observantibus promisit: nunc multipliciter, quæ observanda sunt, replicat. Primoque ad id, quod intermiserat, rediens, misericordiam proximo exhibendam, et juste, cum illo docet esse vivendum. Deinde et ab inimico cavendum esse præmonet. Noli ergo, inquit, prohibere. Ne audias a Domino cum Pharisæis: Ipsi non introistis, et eos qui intrabant, prohibuistis Luc. 11..

Ecclesiastes 9:10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.

Matthew 10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? + 10.25 Si patrem familias. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.

Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.

Luke 6:35Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. + 6.35 Verumtamen, etc. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter hæc a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi dicat: Quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu naturæ, sicut illi amicos, sed altiori gradu virtutis inimicos. Philosophi in tres partes dividunt justitiam: unam in Deum, quæ pietas dicitur; alteram in parentes, vel reliquum humanum genus; tertiam in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur. Sed Dominus legis oraculum et prophetiæ fastigium supergressus, in eos quoque qui læserint pietatis porrexit officium. Nihil inde sperantes: et erit. Non in hominem spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis, reddet tamen et Deus quo jubente fecistis, sive non reddat, hæreditas vestra in æternum erit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 6:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 6:9Galatas 6Galatas 6:11 →