bible.software › Galatas › Galatas 6 › Galatas 6:11
Galatas 6:11
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. + 6.11 Videte autem. Postquam ad moralia opera exhortatus est, redit ad illud unde prius agebatur: ne scilicet legales observantiæ teneantur. Ne quis autem sub nomine ejus fallat incautos, cavet finem epistolæ manus suæ annotatione complens. Ab hoc enim loco sua usque ad finem descripsit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye see how large a letter I have written unto you with mine own hand.
In Context
10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. + 6.10 Dum tempus. Tempus seminandi est præsens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde: Operamini dum dies est: veniet nox quando jam nullus poterit operari Joan. 9.. Ad omnes. Omnibus impendenda est misericordia. In quo præponendi sunt justi qui sunt ex fide. Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus: Benefacite his qui oderunt vos. Diligite inimicos vestros Luc. 6.; quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat.
12Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. + 6.12 Hi cogunt. Isti erant pseudo, qui sic Christum prædicabant ut et legem servandam docerent. Crucem prædicabant, ut a fidelibus quæstum haberent; legem, ut Judæis placerent. Ut crucis Christi persecutionem, etc. Forte hoc ideo dicit, quia Romani imperatores Caius Cæsar, et Octavianus, et Augustus, leges promulgaverunt ut Judæi, ubicunque essent, proprio ritu viverent, et patriis cæremoniis deservirent. Quicunque enim circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judæus habebatur in gentibus; qui vero incircumcisus se non esse Judæum præputio præferebat, persecutionibus tam gentilium quam Judæorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones, qui Galatas depravaverant, declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Judæi persequi eos poterant, nec gentiles quos videbant, et proselytos circumcidere, et ipsos legalia servare.
Read all of Galatas 6
Cross References
Romans 16:22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
This Verse In Other Editions
Study Galatas 6:11