Galatas 6:17
De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. + 6.17 De cætero. Non vult per turbulentas contentiones tædium sibi fieri de re quantum satis erat exposita. Vel sicut in Græco legitur: De cætero nemo mihi laborem exhibeat vel præstet, scilicet ut rursum in vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem enim præstat magistro, qui aliter sentit quam docuit. Stigmata. Stigma est punctum vel nota aliquo ferro acta. Stigmata ergo appellat quasi notas pœnarum de persecutionibus quas patiebatur. Et est sensus: Ideo non debet mihi fieri molestia, quia ego habeo alios conflictus et certamina, quæ in persecutionibus quas patior mecum decertant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
From henceforth let no man trouble me: for I bear in my body the marks of the Lord Jesus.
In Context
16Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
Cross References
Joshua 7:25ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israël: et cuncta quæ illius erant, igne consumpta sunt.
Acts 15:24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, + 15.24 Evertentes animas. In Græco: Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus.
2 Corinthians 4:10semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. + 4.10 Semper mortificationem, etc. Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in his qui pro fide patiuntur, aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt, ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat. Passiones enim sunt quæ ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus, unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum, et iterum: Per tribulationes, etc. Manifestetur. Quidam enim de resurrectione dubitabant.
Galatians 1:7quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
Colossians 1:24Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: + 1.24 Adimpleo. Ea passionum quæ Christus sustinuit, vel quæ modo sustinere præcepit, quæ adhuc desunt adimpleo, id est paratus sum pati.