Galatas 6:2
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. + 6.2 Et sic adimplebitis legem Christi. Id est charitatem; ex charitate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam præcepit ut nos invicem diligamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Bear ye one another’s burdens, and so fulfil the law of Christ.
In Context
Cross References
Numbers 11:11et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me?
1 Chronicles 19:12Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium.
Matthew 8:17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.]
Luke 11:46At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
John 13:34Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. + 13.34 Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare.
Romans 8:2Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. + 8.2 Lex enim spiritus. Hic ostendit per quid gratia liberet, scilicet per Spiritum sanctum, quia lex spiritus. Est Spiritus sanctus qui docet quid sit agendum, et quid non qui est dator vitæ, et hoc per Christum qui dat Spiritum: et quomodo in Christo exponit.