The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 6 › Galatas 6:3

Galatas 6:3

Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. + 6.3 Nihil. Comparatione spiritualis, qui totum dat gratiæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if a man think himself to be something, when he is nothing, he deceiveth himself.

In Context

2Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. + 6.2 Et sic adimplebitis legem Christi. Id est charitatem; ex charitate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam præcepit ut nos invicem diligamus.

4Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. + 6.4 Probet. Diligenter inspiciat. Opus autem suum. Non peccatum alterius, ut pharisæus qui dixit: Non sum sicut cæteri hominum Luc. 18., qui non re, sed fallaciter erat justus. In semetipso Id est intus in conscientia sua pura. Gloriam habebit. Id est gloriabitur et gaudebit. Et non in altero. Id est in alterius laude, scilicet cum alter eum laudat. Qui enim conscientiam boni operis habet, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere, sed in semetipso humiliter gloriari. Vel ita: Et sic, id est si actus suos consideret, sciens neminem debere gloriari se habere mundum cor, in semetipso, etc. Et sic in se. Id est, si actus nostros consideremus, nulli nos anteponemus, nec quemquam judicabimus. Vere justus alterum sibi præponit, quia plus sua mala scit quam alterius, quorum cognitio sibi gloria est. Gaudet enim, dum cognoscit morbum suum, quem sanare desiderat.

Read all of Galatas 6

Cross References

Proverbs 25:14Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. + 25.14 Vir gloriosus. Idem videtur, Nec lactes quemquam labiis tuis. Sed illud est idem quod dicit Apostolus: Habentes speciem pietatis, veritatem autem ejus abnegantes II Tim. 3..

Luke 18:11Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: + 18.11 Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit.

Romans 12:16idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: + 12.16 Consentientes. Quod non fit ore tantum, quia tunc est vera humilitas, si non est in sola lingua, ne præsumentes de se non condoleant aliis, sed exprobrent.

1 Corinthians 8:2Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.

2 Corinthians 3:5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: + 3.5 Non quod sufficientes. AUG., lib. 2, contra duasepist. Pelag., c. 8. Quis non videat prius esse cogitare quamcredere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere. Sed sufficientia. Attendant hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei cœptum, et ex Deo ejus supplementum. Commendat enim gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita.

Galatians 2:6ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. + 2.6 Quales aliquando. Ad priora non recurro, quia ea quæ modo sunt, sufficiunt; sed qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior sit illis. Deus autem probatur non accipere personam, quia si ita esset, ego Paulus ante impius cui tales nihil conferrent non fuissem. Vel illud, nihil interest, sed nihil mihi tulerunt. Qui videbantur aliquid esse. Id est, alicujus auctoritatis: quia cum Domino ambulaverant, et transfigurationi ejus interfuerant. Videbantur dico ab his, id est, falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid, carnalibus duntaxat hominibus videbantur esse; nam ipsi non sunt aliquid. Etsi aliqui boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se, semper fuissent aliquid.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 6:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 6:2Galatas 6Galatas 6:4 →