Galatas 6:5
Unusquisque enim onus suum portabit. + 6.5 Unusquisque enim. Non inquinatur quis alieno peccato. Onus. Alia sunt opera participandæ infirmitatis, de quibus supra: Alter alterius onera portate; alia reddendæ Deo rationis, de quibus hic. Contra eos qui putant hominem alienis inquinari peccatis, dicit: Unusquisque enim, etc. Contra negligentes qui nullum curant corrigere, securi quod alienis non contaminentur peccatis, dicit: Invicem onera portate. Onera infirmitatis invicem portamus, dum lenitate iram alterius sustinemus, et dum ei qui læsit, si petit, indulgemus. Vel per onus, intelligitur bonum et malum opus. In Scripturis enim onus et in bonam et in malam partem accipitur; et sic: Unusquisque, bonus vel malus, portabit onus suum, id est mercedem operum suorum referet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For every man shall bear his own burden.
In Context
Cross References
Jeremiah 17:10Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum.
Ezekiel 18:4Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quæ peccaverit, ipsa morietur.
Romans 2:6qui reddet unicuique secundum opera ejus: + 2.6 Qui reddet unicuique. Qui modo illis quos liberat, non reddit, quoniam erga iniquos modo larga est ejus bonitas. In futuro autem reddet mala pro malis, quoniam justus: bona pro malis, quoniam bonus et justus. Tantum mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. GREG. Ad justitiam pertinet, ut nunquam supplicio careant, quorum mens, etc., usque ad æternaliter puniri hominem.
1 Corinthians 3:8Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. + 3.8 Unum sunt. Posset videri quod si nihil ex se dant, tamen Deus magis per hunc quam per illum.
2 Corinthians 5:10Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. + 5.10 Ut referat unusquisque. Etiam pueri, qui, si non per se, per alios gesserunt, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, secundum quod judicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim: prout gessit in corpore, non ut gesturus erat si viveret, frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit. Suademus. Suadent apostoli ut reliqui bene viventes credant et provideant sibi, quia quorumdam praviloquio dies Domini in dubium venit
Revelation 20:12Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: + 20.12 Et libri aperti sunt. Libri, id est, divina præcepta quæ qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiæ singulorum, quæ apertæ omnibus erunt. Alius liber. Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est præscientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non prædestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant. Ex his quæ scripta erant. Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis sanctis quæ agere noluerunt.