The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 6 › Galatas 6:7

Galatas 6:7

Nolite errare: Deus non irridetur. + 6.7 Nolite errare. Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Be not deceived; God is not mocked: for whatsoever a man soweth, that shall he also reap.

In Context

6Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. + 6.6 Communicet. Bona sua faciat ei communia, et ne excuset, quia Deus non potest falli. Usitatum præceptum est, ut prædicatori verbi Dei præbeat necessaria ille cui prædicatur, quæ boni appellatione recte signavit. Sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait: Cum mali sitis, nostis bona dare filiis vestris; prævidens autem quosdam obtendere paupertatem, et præceptum velle eludere, addidit:

8Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. + 6.8 Qui seminat in carne addit sua. Cum vero dicit, in spiritu, non addit suo, quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero hic in fine promittitur. Ideoque in seminando perseverantia opus est. In carne, in spiritu. AMBROS. Homo Christianus spiritu constat et carne. Homo enim ad comparationem sancti Spiritus caro est. Qui autem seminat. Id est, qui spiritui dat offensum ex fide, cum charitate serviendo justitiæ, et legem spiritualiter intelligendo, de spiritu metet, etc.

Read all of Galatas 6

Cross References

Job 13:8numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini?

Proverbs 1:31Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. + 1.31 Comedent igitur. ID. Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., usque ad et bene tibi erit. Suisque consiliis saturabuntur. Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi.

Proverbs 6:19proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]

Jeremiah 37:9Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldæorum qui præliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.

Hosea 8:7Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

Obadiah 1:3Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 6:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 6:6Galatas 6Galatas 6:8 →