Galatas 6:8
Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. + 6.8 Qui seminat in carne addit sua. Cum vero dicit, in spiritu, non addit suo, quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero hic in fine promittitur. Ideoque in seminando perseverantia opus est. In carne, in spiritu. AMBROS. Homo Christianus spiritu constat et carne. Homo enim ad comparationem sancti Spiritus caro est. Qui autem seminat. Id est, qui spiritui dat offensum ex fide, cum charitate serviendo justitiæ, et legem spiritualiter intelligendo, de spiritu metet, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 4:8Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, + 4.8 Quin potius vidi eos. Ibid. Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo prævalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non ut ait pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic prævalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala præterire, ut corda innocentium, qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit, recordare, patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari.
Proverbs 22:8Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur. + 22.8 Qui seminat iniquitatem. Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur: Et virga iræ suæ. Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt Matth. 26..
Isaiah 32:20Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.] + 32.20 Beati qui seminatis. ID. In expositione Ecclesiastis. Ille magister dignus beatitudine habetur, qui super irriguum pectus seminat audientium, tam de Judæis quam de gentibus populo congregato.
Hosea 8:7Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
Matthew 19:29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. + 19.29 Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc.
John 4:14sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. + 4.14 Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit.