Genesis 10:9
et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. + 10.9 Robustus venator. ALC. Id est, hominum oppressor et exstinctor, quos allexit ut turrem contra Deum construerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:11Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
Genesis 25:27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. + 25.27 Factus est Esau, etc. GREG. Eorum vitam significat, qui exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur, quia amatores sæculi tanto colunt exteriora quanto interiora sua inculta relinquunt. Simplex. GREG. Quia curis exterioribus spargi refugiunt simplices, cogitatione et conscientiæ habitatione consistunt. Habitat enim in tabernaculis, qui se intra mentis secreta constringit, ne dum ad multa foris inhiat, a seipso cogitatione alienatus recedat.
2 Chronicles 28:22Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,
Jeremiah 16:16Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post hæc mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. + 16.16 Ecce ego mittam piscatores. Judæi putant piscatorum nomine significari Chaldæos, et per venatores Romanos, qui de montibus collibusque, et de cavernis petrarum venati sunt infelicem populum. Cavernis petrarum, etc. HIER. Apostolis et apostolicis viris: Petra enim Christus I Cor. 10., sed et Petro donavit, etc., usque ad et recepisse duplices iniquitates suas.
Micah 7:2Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur.