The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 17 › Genesis 17:22

Genesis 17:22

Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. + 17.22 Ascendit Deus ad Abraham, etc. Glossa Græca. Ergo, ut ita dicam, descenderat, et humilem se, circumcisionis legem statuens, præbuerat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he left off talking with him, and God went up from Abraham.

In Context

21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. + 17.21 In anno altero. Annus alter, quo Sara genuit Isaac, tempora sunt regenerationis, quibus fusus est sanguis Christi et genus humanum ad vitam restauratum.

23Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. + 17.23 Tulit autem Abraham, etc. Non intendebat Deus ut tantum præputium carnis Abrahæ et sobolis ejus circumcideretur, sed ei, quem a cunctis elegerat, æterni Testamenti munera conferebat; unde Paulus Phil. 3: Nos sumus enim circumcisio, qui spiritu Deo servimus. Et alibi, Rom. 2: Non enim qui in manifesto Judæus est, neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio. Circumcidamus ergo Dei verbo aures, labia, cor, præputium et omnia membra carnis. De circumcisione aurium dicitur Luc. 8: Qui habet aures audiendi, audiat; incircumcisis auribus verba sapientiæ et veritatis non possumus audire. Circumcidamus labia, ne aliquid turpe, vel malum, vel otiosum loquamur. Circumcidit carnem præputii, qui sola causa posteritatis, certis et legitimis temporibus, conjugio utitur: qui aliter agit, non circumcidit. Ecclesia vero, gratia Christi pro se crucifixi roborata, non solum se ab illicitis temperat, sed etiam a concessis, et tanquam virgo sponsa Christi pudicis virginibus floret, in quibus vera circumcisio præputii servatur in carne. Qui autem non obscœnis desideriis, vel sensibus hæreticis, et blasphemis assertionibus, mœchatur, sed fidei puritatem in conscientia custodit, corde circumcisus est: et de eo dici potest: Beati mundo corde Matth. 5, etc. Circumcidantur manus, ne mala faciant, pedes, ne in malum currant: visus, ne illicita concupiscat; gustus, ut ad gloriam Dei manducet et bibat; odoratus, ut Christi odorem capiat, et operibus misericordiæ odorem suavitatis spargat. Singula quoque membra, si in officiis Deo serviant, circumcisa sunt. Si ultra præscriptam legem luxurient, incircumcisa. HIERON.-STRAB. Quæri solet quomodo feminæ salvabantur, quæ non circumcidebantur? Fide scilicet et hostiarum oblatione, sicut ante circumcisionem viri sancti mundabantur unde: Fide purificans corda eorum.

Read all of Genesis 17

Cross References

Genesis 18:33Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.

Genesis 35:13Et recessit ab eo.

Numbers 12:6dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. + 12.6 Si quis. ORIG., ubi supra. Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in ænigmate, sed in specie.

Judges 6:21extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit: angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus.

John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 17:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 17:21Genesis 17Genesis 17:23 →