Genesis 24:25
Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. + 24.25 Palearum quoque. Quia Ecclesia recipiens spiritualia, reddit prædicatoribus terrena stipendia; unde I Cor. 9: Si vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus. Locus spatiosus. A priore populo naturæ legem se Ecclesia novisse monstravit, et prædicationem amplo charitatis gremio suscepit: doctori enim spatiosa mansio est, in corde auditoris latitudo charitatis; unde secundæ Corinth. sexto: Non angustiamini in nobis, sed in visceribus vestris; quasi suscipiendæ doctrinæ locum mentis dilatate, ad cogitanda carnalia coarctate.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
She said moreover unto him, We have both straw and provender enough, and room to lodge in.
In Context
24Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor.
26Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,
Cross References
Judges 19:19habentes paleas et fœnum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus, et pueri qui mecum est: nulla re indigemus nisi hospitio.
1 Peter 4:9Hospitales invicem sine murmuratione.