Genesis 24:47
Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:53Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit. + 24.53 Prolatisque, etc. GREG. ubi supra. Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque ad Dedit ea Rebeccæ. Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahæ accipit ornamenta, quia patientia de domo sapientiæ ornatur; a puero Abrahæ suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera.
Isaiah 62:3Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. + 62.3 Corona gloriæ. De omnibus partibus mundi, quasi corona venientibus fidelibus.
Ephesians 5:26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,