bible.software › Genesis › Genesis 24 › Genesis 24:64
Genesis 24:64
Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, + 24.64 Descendit de camelo, etc. GREG., lib. 1, Moral., c. 14 Rebecca ad Isaac in camelo deducitur, etc., usque ad super tortuosa camelorum dorsa divitias portant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Rebekah lifted up her eyes, and when she saw Isaac, she lighted off the camel.
In Context
63et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. + 24.63 Et egressus fuerat, etc. HIER. Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebræo legitur: Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum, inclinata jam vespera; ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse. GREG. ubi supra. Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est. Unde Habac. 3: Egressus es in salutem populi tui. Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis præbens, exercitium longanimitatis, passionis, et patientiæ exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. 21: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Inclinata, etc. Quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit; unde psal. CXL: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
65et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. + 24.65 Quis est ille homo, etc. GREG. apud Paterium. Rebecca viso Isaac, quis sit, requisito puero, cognoscit: quia Ecclesia per prophetarum et apostolorum dicta, quid de Christo credere debeat, intelligit. Quæ se mox pallio cooperuit, quia quanto Christi mysteria penetrat, tanto de anteacta vita confunditur. Unde infirmitatem suam pallio operire nititur; et quæ prius in camelo libere gestatur, descendens verecundia tegitur, cui quasi verecundius dicitur: Quem enim fructum habuisti tunc in illis in quibus nunc erubescis? At illa, etc. HIERON. Alia editio, teristrum, quod etiam nunc genus est Arabici vestimenti quo mulieres provinciæ illius velantur.
Read all of Genesis 24
Cross References
Judges 1:14Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes?
This Verse In Other Editions
Study Genesis 24:64