The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 24 › Genesis 24:66

Genesis 24:66

Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the servant told Isaac all things that he had done.

In Context

65et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. + 24.65 Quis est ille homo, etc. GREG. apud Paterium. Rebecca viso Isaac, quis sit, requisito puero, cognoscit: quia Ecclesia per prophetarum et apostolorum dicta, quid de Christo credere debeat, intelligit. Quæ se mox pallio cooperuit, quia quanto Christi mysteria penetrat, tanto de anteacta vita confunditur. Unde infirmitatem suam pallio operire nititur; et quæ prius in camelo libere gestatur, descendens verecundia tegitur, cui quasi verecundius dicitur: Quem enim fructum habuisti tunc in illis in quibus nunc erubescis? At illa, etc. HIERON. Alia editio, teristrum, quod etiam nunc genus est Arabici vestimenti quo mulieres provinciæ illius velantur.

67Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. + 24.67 Qui introduxit eam, etc. GREG. ut supra. Hanc Isaac in tabernaculo matris suæ introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogæ, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quæ cognatione, id est prædestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat. Et intantum dilexit eam, etc. GREG. ut supra. Quia ex lucro Ecclesiæ Christus tristitiam ex perditione Synagogæ detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judæa pro nihilo habetur. Isaac quoque risus, Rebecca vero patientia dicitur: risus vero ex lætitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit cœlestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12: Spe gaudentes, in tribulatione patientes, ut prospera lætificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.

Read all of Genesis 24

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 24:66

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 24:65Genesis 24Genesis 24:67 →