The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 25 › Genesis 25:16

Genesis 25:16

Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. + 25.16 Duodecim principes tribuum suarum. Et facti sunt anni vitæ Ismæl, etc. Duodenarius, sicut sacratus est in apostolis et in apostolicis viris, sic exsecrabilis est in reprobis contra fidem Trinitatis et Evangelium per quatuor mundi partes dilatatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These are the sons of Ishmael, and these are their names, by their towns, and by their castles; twelve princes according to their nations.

In Context

15Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

17Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

Read all of Genesis 25

Cross References

Genesis 17:23Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. + 17.23 Tulit autem Abraham, etc. Non intendebat Deus ut tantum præputium carnis Abrahæ et sobolis ejus circumcideretur, sed ei, quem a cunctis elegerat, æterni Testamenti munera conferebat; unde Paulus Phil. 3: Nos sumus enim circumcisio, qui spiritu Deo servimus. Et alibi, Rom. 2: Non enim qui in manifesto Judæus est, neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio. Circumcidamus ergo Dei verbo aures, labia, cor, præputium et omnia membra carnis. De circumcisione aurium dicitur Luc. 8: Qui habet aures audiendi, audiat; incircumcisis auribus verba sapientiæ et veritatis non possumus audire. Circumcidamus labia, ne aliquid turpe, vel malum, vel otiosum loquamur. Circumcidit carnem præputii, qui sola causa posteritatis, certis et legitimis temporibus, conjugio utitur: qui aliter agit, non circumcidit. Ecclesia vero, gratia Christi pro se crucifixi roborata, non solum se ab illicitis temperat, sed etiam a concessis, et tanquam virgo sponsa Christi pudicis virginibus floret, in quibus vera circumcisio præputii servatur in carne. Qui autem non obscœnis desideriis, vel sensibus hæreticis, et blasphemis assertionibus, mœchatur, sed fidei puritatem in conscientia custodit, corde circumcisus est: et de eo dici potest: Beati mundo corde Matth. 5, etc. Circumcidantur manus, ne mala faciant, pedes, ne in malum currant: visus, ne illicita concupiscat; gustus, ut ad gloriam Dei manducet et bibat; odoratus, ut Christi odorem capiat, et operibus misericordiæ odorem suavitatis spargat. Singula quoque membra, si in officiis Deo serviant, circumcisa sunt. Si ultra præscriptam legem luxurient, incircumcisa. HIERON.-STRAB. Quæri solet quomodo feminæ salvabantur, quæ non circumcidebantur? Fide scilicet et hostiarum oblatione, sicut ante circumcisionem viri sancti mundabantur unde: Fide purificans corda eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 25:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 25:15Genesis 25Genesis 25:17 →