The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 25 › Genesis 25:9

Genesis 25:9

Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And his sons Isaac and Ishmael buried him in the cave of Machpelah, in the field of Ephron the son of Zohar the Hittite, which is before Mamre;

In Context

8Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. + 25.8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum. Et sepelierunt eum, etc. HIERON. male in LXX additum est: Deficiens mortuus est Abraham, quia non convenit Abrahæ deficere vel minui. Illud quoque quod posuimus in senectute bona senex et plenius in Græcis codicibus ponitur, plenus dierum; quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, magis tamen ad anagogen facit, si simpliciter ponatur plenus. Glossa Græca. Ecce Moses vitam venturi sæculi novit, nemo enim his qui non sunt, apponi potest.

10quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

Read all of Genesis 25

Cross References

Genesis 21:9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: + 21.9 Cumque vidisset Sara. etc. HIER. Dupliciter hoc exponitur: vel quod idolis ludos fecerit, juxta illud Exod. 32: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Vel quod adversum Isaac, quasi majoris ætatis loco, sibi primogenita vindicaverit; quod Sara audiens non tulit.

Genesis 23:19Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

Genesis 47:30sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti.

Genesis 49:31Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 25:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 25:8Genesis 25Genesis 25:10 →