Genesis 29:17
Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Leah was tender eyed; but Rachel was beautiful and well favoured.
In Context
18Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
Cross References
Genesis 24:16puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur.
Genesis 29:16Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. + 29.16 Nomen majoris Lia, etc. Victorinus martyr Rachel et Liam in similitudinem Ecclesiæ et Synagogæ interpretatus est. Liam majorem natu Synagogam significare existimat, quia prior populum Dei genuit: quæ oculis lippa dicitur, quia lex per Mosen data cooperata est et signata. Rachel minor et pulchra, prius sterilis, post fecunda, Ecclesiam signat, quæ tempore posterior, sed sancta corpore et spiritu. Oculi ejus decori, quia Evangelium videre meruerunt. Sed diu sterilis dum Synagoga populum generavit. Pro Rachel Jacob servivit, et supponitur ei Lia: quia Christus ut Ecclesiam sibi assumeret, prius sibi Synagogam conjunxit.
Genesis 30:1Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
Genesis 35:19Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
Genesis 39:6nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
Genesis 48:7Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem. + 48.7 Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel et sepelivi eam, etc. Joseph quasi nescienti indicat ubi et quando matrem sepelierit, forte prophetice commemorans ibi sepultam esse matrem ejus, ubi erat Christus nasciturus.