Genesis 31:10
Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
11Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum.
Cross References
Genesis 20:6Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
Genesis 30:39Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
Numbers 12:6dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. + 12.6 Si quis. ORIG., ubi supra. Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in ænigmate, sed in specie.
1 Kings 3:5Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi.