bible.software › Genesis › Genesis 31 › Genesis 31:2
Genesis 31:2
animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jacob beheld the countenance of Laban, and, behold, it was not toward him as before.
In Context
1Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: + 31.1 Postquam autem audivit, etc. Mutavit mercedem, etc. HIERON. in Quæst. Hebr. Pro eo quod posuimus, mutavit mercedem meam decem vicibus, Septuaginta posuerunt decem annis: cum verbum Hebraicum monim numerum magis quam annos sonat; et ex sequentibus is sensus probatur, quod per singulos fetus super Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, dicebat: Volo ut in futuro nascantur mihi varia; tunc Jacob virgas in canalibus non ponebat, ut fetus unicolor nasceretur: quo facto Laban ea pecora suæ parti fieri debere dicebat; sic usque ad decem vices mutata est conditio: et quodcunque proposuerat Laban ut sibi nasceretur, in contrarium colorem vertebatur. Nunc autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles viderentur; sed lege Virgilium, in quo dicitur: Bis gravidæ pecudes. Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiæ eadem esse dicitur.
3maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
Read all of Genesis 31
Cross References
Genesis 30:27Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
Deuteronomy 19:4Hæc erit lex homicidæ fugientis, cujus vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur:
1 Samuel 18:9Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
Daniel 3:19Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago: et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 31:2