Genesis 31:38
Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
39nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
Cross References
Genesis 30:27Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
Genesis 30:30Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
Deuteronomy 28:4Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum. + 28.4 Fructus ventris. Diversos ordines notat subditorum. Alii enim doctoribus corporalia præbent adjumenta; alii laborare possunt quod sibi fuerit præceptum; alii simplicitate contenti per innocentiam vitæ student Deo placere: unusquisque proprium donum habet ex Deo.