Genesis 33:2
et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
Cross References
Genesis 29:16Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. + 29.16 Nomen majoris Lia, etc. Victorinus martyr Rachel et Liam in similitudinem Ecclesiæ et Synagogæ interpretatus est. Liam majorem natu Synagogam significare existimat, quia prior populum Dei genuit: quæ oculis lippa dicitur, quia lex per Mosen data cooperata est et signata. Rachel minor et pulchra, prius sterilis, post fecunda, Ecclesiam signat, quæ tempore posterior, sed sancta corpore et spiritu. Oculi ejus decori, quia Evangelium videre meruerunt. Sed diu sterilis dum Synagoga populum generavit. Pro Rachel Jacob servivit, et supponitur ei Lia: quia Christus ut Ecclesiam sibi assumeret, prius sibi Synagogam conjunxit.
Genesis 30:22Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
Malachi 3:17Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.