Genesis 35:12
terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 13:14Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. + 13.14 Leva oculos, etc. Quasi aspice per quatuor climata orbis; possessio Palestinæ promittitur ei et semini ejus. Quod in quibusdam codicibus, mare pro occidente ponitur, ideo fit quia Palæstina mare habet ab occidente.
Genesis 26:3et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Genesis 28:13et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. + 28.13 Ego sum Dominus Deus Abraham, etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Exodus 2:24Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.
Joshua 6:1Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi. + 6.1 Jericho autem, etc. ISID., in Jos., cap. 7. Jericho luna interpetratur, etc., usque ad id est, extra Ecclesiam nemo salvatur.