The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 35 › Genesis 35:22

Genesis 35:22

Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. + 35.22 Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, when Israel dwelt in that land, that Reuben went and lay with Bilhah his father’s concubine: and Israel heard it. Now the sons of Jacob were twelve:

In Context

21Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis. + 35.21 Egressus inde, etc. HIERON. Hunc locum volunt esse Hebræi, etc., usque ad vel quod verius est quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur.

23Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

Read all of Genesis 35

Cross References

Genesis 29:31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

Genesis 35:18Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. + 35.18 Egrediente autem, etc. ISID. Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit filium doloris mei? Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiæ tempore persecutionis suæ? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quæ est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27. Et factum est cum dimitteret animam. HIERON. Siquidem moriebatur, vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin. In Hebræo similitudo nominis resonat, filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur Bennoni. Filius vero dextræ, id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur Benjamin. Unde errant qui putant Benjamin filium dierum interpretari: dextera enim dicitur iamin, et finitur in n; dies vero appellatur iamim, et terminatur in m.

Genesis 46:25Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Jacob: omnes animæ, septem.

Genesis 49:3Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio. + 49.3 Ruben primogenitus meus, etc. HIERON., Quæst. in Gen. Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium filiorum meorum, etc., usque ad primogeniti ordinem perdidisti.

Exodus 1:1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt: + 1.1 Prothemata Hebraice VEELLE SEMOTH id est, HÆC SUNT NOMINA; Græce id est, EXITUS.RAB. In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur, figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Isræl de Ægypto corporalis noster exitus de Ægypto spirituali signatur. Per mare Rubrum, et Pharaonis submersionem atque Ægyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem, et Hebræorum liberationum, veri Agni passio et nostra redemptio. De cœlo datur manna, et aqua de petra. Hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6. et doctrina Christi. In monte dantur præcepta atque judicia populo Dei, ut supernis subjiciamur disciplinis. Tabernaculum, et vasa ejus construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesiæ ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus et orationis odoramenta commendantur. Hinc Paulus ait: Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt, etc. I Cor. 10. Hinc quoque Joannes: Facta sunt hæc, inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo Joan. 19.. BED. Veelle Semoth Græce: exodus, exitus vel egressus Latine.

Exodus 2:1Egressus est post hæc vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suæ. + 2.1 Egressus est, etc. RAB. in Exod., tom. 2. Hinc Josephus ait: Metuens autem Amram ne captus regiæ iræ succumberet, etc., usque ad sive educere, ut est Moses de flumine eductus. Alleg. Parentes Mosi, quorum fidem et opera lex naturalis decorabat ID., ibid., usque ad ipsa quoque docetur erubescere idola colere. Vir de domo, etc. DIOD. Non sine œconomia pater Moseos prætermittitur: nam et Christus, cujus typum gerebat Moses, sine patre est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 35:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 35:21Genesis 35Genesis 35:23 →