Genesis 4:24
Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.] + 4.24 Septuplum ultio dabitur, etc. ALC. Allegorice. Peccatum Lamech qui interpretatur humiliatus significat dejectionem humani generis quod prævaricante Adam corruit, nec per legem, vel per circumcisionem, nec per suam justitiam surgere potuit, donec post septuaginta septem generationes secundum Lucam Christus in mundum veniens, effusione sanguinis peccatum delevit; unde Matth. 18: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies, hoc est, Judæum recipiendum esse post septuaginta septem vindictas, si resipuerit, et Christi indulgentiam quæsierit. Septenarius universitatem significat: per quem ducto undenario fit septuagenarius septimus, in quo omnimoda transgressio signatur; quæ tamen in Evangelio pœnitenti dimitti præcipitur. HIERON., epist. ad Damas. Aiunt ab Adam usque ad Christum generationes esse septuaginta septem secundum Lucam. Sicut ergo septima generatione peccatum Cain solutum est: Non enim judicabit Deus bis in idipsum, et qui semel recepit in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte quos passus est in vita sua: ita et Lamech, id est, totius mundi peccatum, Christi solvetur adventu. Referebat mihi quidam Hebræus septuaginta septem animas exisse de Lamech, quæ omnes interiere diluvio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If Cain shall be avenged sevenfold, truly Lamech seventy and sevenfold.
In Context
Cross References
Matthew 18:22Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.