Genesis 41:21
nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20quæ, devoratis et consumptis prioribus,
22vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ.
Cross References
Isaiah 9:20Et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen; simul ipsi contra Judam.
Revelation 10:9Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. + 10.9 Et audivi. Quasi dicat: Ostensa destructione quæ erit tempore Antichristi, et inde etiam prædicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quæ vidit interim prædicare, quasi dicatur aperte sibi: Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et prædica, nec quia sunt aspera, devita: nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem præsentis Ecclesiæ hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur. Vade. Quod bene sciebat, intelligere monetur, ut per admonitionem alii prædicaturi informentur. Stantis super mare. Hoc dicit, quia implere grave est humanitati, quæ est mollis et fragilis.