Genesis 42:15
Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
Cross References
Genesis 42:7et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
Genesis 42:16Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. + 42.16 Mititte ex vobis unum. alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. AUG. Quæst. in Gen. Quid est quod Joseph, vir sapiens, etc., usque ad erit Deus, non enim erit, sed habebitur
Genesis 42:30Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ.
Genesis 43:3Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
Genesis 44:20et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
Genesis 44:23Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.