bible.software › Genesis › Genesis 42 › Genesis 42:37
Genesis 42:37
Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. + 42.37 Cui respondit Ruben, etc. STRAB. Ruben ait: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi, etc., nec tamen obtinuit. At Judas dicens: Reus ero peccati in patrem omni tempore, impetravit, quia ei commissus est Benjamin. Plus est ergo reum esse peccati, quam corporaliter occidi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Reuben spake unto his father, saying, Slay my two sons, if I bring him not to thee: deliver him into my hand, and I will bring him to thee again.
In Context
36dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.
38At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. + 42.38 Deducetis canos meos, etc. AUG. Quæritur utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia, an etiam si abesset tristitia, tanquam ad infernum moriendo descensurus hæc loquatur? De inferno enim magna quæstio est, et quid inde Scriptura sentiat, ubicunque hoc memoratum fuerit, observandum est.
Read all of Genesis 42
Cross References
Genesis 43:9Ego suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
Genesis 46:9Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 42:37