Genesis 44:1
Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:2Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum,
Genesis 42:35His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus, + 42.35 Singuli repererunt, etc. Fratres Joseph dederunt pecuniam in emptione frumenti, sed eam accepto frumento receperunt, quia noster Joseph non quærit nostra, sed nos. Gratis enim dat sua munera, et in nostra emptione nos ditiores facit.
Genesis 43:16Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie.
Isaiah 3:1[Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ; + 3.1 Ecce enim. Hucusque de judicio dici putant, etc., usque ad postquam omnes gratiæ donationes a Judæis ablatæ sunt.