Genesis 45:12
En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 24:39videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. + 24.39 Palpate et videte. Multis documentis persuadet resurrectionem præbendo se, et oculis videndum, et manibus contrectandum, qui dum palpando ossa carnemque monstrat, statum suæ vel nostræ resurrectionis signat, in qua corpus nostrum, et subtile erit per effectum spiritualis potentiæ, et palpabile per veritatem naturæ. Post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ ut informet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ, ut invitet ad præmium.