The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 49 › Genesis 49:32

Genesis 49:32

Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum. + 49.32 Appositusque, etc. STRAB. Quærendum de quo populo dicatur? Nam de patribus nulla quæstio est. Notum est enim quod ad Abraham et Isaac appositus est, sed populus multitudo est. Illi autem tam pauci non poterant populus dici. Intelligendum ergo hoc etiam de angelis dici, ad quorum societatem, de mundo transeuntes, apponuntur sancti. Unde Hebr. 12: Accessistis ad montem Sion, et ad Hierusalem cœlestem, et ad frequentiam angelorum, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The purchase of the field and of the cave that is therein was from the children of Heth.

In Context

31Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet.

Read all of Genesis 49

Cross References

Genesis 23:17Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum, + 23.17 Confirmatusque est ager, etc. GREG., lib. VI Moral., c. 25 Innuit sepulcrum duplex, etc., usque ad vel propter operationis instantiam contemplanda postponit. Spelunca. Et circa eam ager arborosus ad sepeliendam Saram quadringentis siclis argenti per patriarcham a dominis terræ emitur: quia ad vacandum sapientiæ et studendum actioni, sub foliis mysticorum verborum, tanquam sub fructuosis arboribus, non aliter prædicatoribus quietus locus acquiritur, nisi per evangelicam doctrinam, argenti nitore fulgentem, terrenis potestatibus ab ipsis æterna beatitudo suadeatur. Quæ bene centenario quater ducto figuratur, quia a læva in dextram transfertur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 49:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 49:31Genesis 49