Habacuc Propheta 2:12
Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate !
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Woe to him that buildeth a town with blood, and stablisheth a city by iniquity!
In Context
11Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.
Read all of Habacuc Propheta 2
Cross References
Genesis 4:11Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. + 4.11 Nunc igitur maledictus eris, etc. RAB. Notandum quod in peccato Adæ terra maledicitur. Cain vero maledicitur, quia sciens damnationem primæ prævaricationis, fratricidium addidit. Nunc igitur maledictus eris, etc. Per locum quæ in loco sunt significantur; quasi maledictus eris ab his qui sunt super terram, qui aperuerunt os suum in confessione peccatorum, accipere sanguinem, qui effusus in remissionem eorum de manu persecutoris, qui noluit esse sub gratia, sed sub lege, ut esset maledictus ab Ecclesia: quæ intelligit et ostendit esse maledictum: qui enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.
1 Kings 16:34In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun. + 16.34 Ædificavit Hiel. RAB. Hiel, vivens Deo; Bethel, domus Dei interpretatur, destructa a Josue atque anathematizata, Jericho mœnia restauravit. Cum quis eorum, qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera, quæ ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, cumque errorum dogmata vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticæ, qua imbutus est, præfert, quasi Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Is et fundamenta fidei, a quibus bona ædificia inchoarat, et claustra bonæ actionis quibus perfici debuerat, perdit. In Abiram. ID. Cum conditor Jericho fundamenta poneret, primogenitus ejus nomine Abiram mortuus est. Cum portas muniret, Segub filium suum novissimum amisit, juxta imprecationem Josue.
Ezekiel 24:9Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !
Micah 3:10qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.
John 11:47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?