Habacuc Propheta 2:13
Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate !
14Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.
Read all of Habacuc Propheta 2
Cross References
Genesis 11:6et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Job 5:13qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. + 5.13 Qui apprehendit sapientes. Ibid. Quia consiliis Dei humana facta etiam tunc congrue serviunt cum resistunt, ut in venditione Joseph, ne adoraretur; in petitione præputiorum a Saul, ut David exstingueretur; in morte Domini, ne omnes crederent in eum. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus: quæ tunc in usum sui consilii vertit, ut quæ ejus consilio repugnant, ejus consilio militent; et quod sine ejus voluntate geritur, ejus voluntati contrarium non sit, unde: Omnia quæcunque voluit, etc.
Psalms 127:1Canticum graduum. [Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. + 127.1 Canticum graduum. CASS. Decimus gradus, ut qui caste timet, pro eo omnia ferat, quod nunc expedit Ecclesiæ inter malos. Sæpe expugnaverunt. AUG. Mali, etsi audiunt verbum Dei, etc., usque ad quod tot malos ferant. CASS. Ostendens primo quæ tulerit, consolatur infirmos. Secundo agit de reprobatione persequentium, ibi, Dominus justus. Sæpe expugnaverunt. Quasi: O filii, nolite mirari ad ista, etc., usque ad quia crescit Ecclesia in adversis. 1
Isaiah 41:5Viderunt insulæ, et timuerunt; extrema terræ obstupuerunt: appropinquaverunt, et accesserunt. + 41.5 Viderunt insulæ. ID. Id est gentes in circumitu, etc., usque ad et confortavit eum clavis præceptorum, ut in timore Domini permaneret.
Isaiah 55:2Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Jeremiah 51:64et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ. + 51.64 Sic submergetur Babylon. Nam secundum historiam Babylon in Euphraten mersa est, quamvis in solitudinem redacta. Sed spiritualis Babylonis æternum interitum prædicit, quæ in profundum inferni cum principe diabolo demergetur. Unde Joannes: Sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon Apoc. 18..