Habacuc Propheta 2:4
Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, his soul which is lifted up is not upright in him: but the just shall live by his faith.
In Context
Read all of Habacuc Propheta 2
Cross References
Daniel 4:30Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.
Daniel 5:20Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est:
Luke 18:14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. + 18.14 Quia omnis, etc. Posita Pharisæi et publicani controversia, ponitur judicis sententia, ut caveatur superbia.
Romans 1:17Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. + 1.17 Justitia enim Dei. AMBR. Est quæ gratis justificat impium per fidem sine operibus legis, etc., usque ad qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus. Revelatur. AUG. Aggreditur gentiles secundum priorem statum, etc., usque ad quod inflati per se in idola ceciderunt. Ex fide, etc., AMBR. Dei promittentis, in fidem hominis qui credit ei, etc., usque ad in fidem rerum et speciei. AUG. Fides est qua creduntur ea quæ non videntur, etc., usque ad in fidem rerum qua credita obtinebimus. Sicut scriptum est. In Abacuc cap. 2. ita est: Justus autem ex sua fide vivet. Sed hoc et talia plura testimonia quæ ponit, ab Hebraicæ veritatis translatione, qua nunc utimur, videntur discordare: quia aliquando sumit a LXX interpretibus, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophetæ sensum sumit tantummodo, suis utens verbis suaque dispositione.
Galatians 3:11Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. + 3.11 Justificatur apud Deum. Qui eum gratis colit, scilicet, non cupiditate appetendi aliquid ab ipso præter ipsum, vel timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo est, et perfecta est.
Hebrews 10:38Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. + 10.38 Vivit. AUG. Justi, recti, exsultate in Domino, quia vos decet, etc., usque ad et deficientem sublevat, et vincentem coronat.