Habacuc Propheta 3:13
Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12In fremitu conculcabis terram; in furore obstupefacies gentes.
Read all of Habacuc Propheta 3
Cross References
Exodus 12:29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
Exodus 15:1Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. + 15.1 Tunc cecinit Moyses, etc. ORIG., homil. 6 n Exod. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Ægyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam, hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Ægyptios submergi videris, et Pharaonem præcipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: Cantemus Domino gloriose, etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis. Gloriose enim, etc. ORIG. Non sufficit, glorificatusest; aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quærere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. 17: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. 2: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Sap. 2: Morte turpissima condemnemus eum. In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucæ 24: Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Cum venerit in gloria Patris, et angelorum judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem. Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare, etc. In signis Ægypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, prædicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno. Equum, etc. ORIG. Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. 3: Equitatus tuus salus. Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum cæteris enim apostolis missus ægrotis salutem et languentibus præstitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanæ factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sævientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo sævus est et truculentus.
Joshua 10:24Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent,
Joshua 11:8tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:
Psalms 28:8vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. 1