Aggæi Prophetæ 1:11
et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quæcumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:22Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas. + 28.22 Percutiat te Dominus. AUG. in Enchirid., cap. 98. Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: Cum non facit, per judicium non facit, qui cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Et ære corrupto. Vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita per ærem exprimitur, quia æris spiramine humanum corpus vivificatur.
2 Kings 8:1Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.
Lamentations 1:21Sin Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
Amos 7:4Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.
Haggai 2:17Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti.