Hebrews 10:11
Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: + 10.11 Et omnis, etc. Ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse et sacrificia quotidie per sacerdotes facta perfectos facere, hoc addit, quasi dicat: Pontifex per singulos annos offerens, non pervenit ad consummationem, sic etiam omnis sacerdos semper offert, et tamen per ea nunquam consummatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:38Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
Numbers 28:24Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
Psalms 50:8Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. + 50.8 Ecce enim, etc. AUG. Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ut nec peccata sint impunita ejus cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo etiam est quod homo liberatur; veritas quod peccatum punitur. Veritatem, etc. CASS. Quia in confitendo, veritatem dixit, quam Deus super sacrificia quærit, supplicat sibi subveniri. Incerta et occulta. AUG. Sunt et occulta quod talibus, etc., usque ad unde magis a peccato erat sibi cavendum. Occulta. CASS. Ex auctoritate manifestantis, confidentia ablutionis et dealbationis. 1
Ezekiel 45:4Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini: et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis.
Daniel 9:21adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.
Daniel 11:31Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem.