Hebrews 12:16
Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: + 12.16 Ne quis fornicator, etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat. Primitiva. Vel primogenita sua. Primitiva hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron, omnes primogeniti erant sacerdotes, sicut fuit Sem: et hæc erat magna dignitas, quia et de substantia et de hæreditate paterna majorem portionem sumebat. Vestiumque ornatu locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau, qui pro ventre dedit benedictionem. Cujus factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 25:31Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. + 25.31 Cui dixit Jacob, etc. ISID. Quod Esau primogenita propter escam fratri minori vendidit, et postea paterna benedictione sibi promissa privatus est, Judaicum populum significat: qui in Exodo primogenitus Dei filius appellatur, et propter sæculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, sed et cœlestis regni præmium præparatum adipisci non meruit. Unde per exprobrationem dicitur Matth. 12: Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur gentibus, etc. Primogenitura autem vestis erat sacerdotalis, qua induti majores natu cum benedictione patris victimas Deo, velut pontifices, offerebant: hoc dono, terreni amoris desiderio, caruerunt Judæi, cum gloria futuri regni.
Mark 7:21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, + 7.21 De corde hominum. BEDA. Animæ locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.
Acts 15:29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. + 15.29 Ut abstineatis vos, etc. TERT. Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.
1 Corinthians 5:9Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis:
1 Corinthians 10:8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
Galatians 5:19Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,